monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio     Magnify Greek
Seneca Maior, Controversiae, 9, 3, 14
dixit HATERIUS quibusdam querentibus pusillas mercedes eum accepisse, cum duas res doceret: numquam magnas mercedes accepisse eos, qui hermeneumata docerent. MAECENAS dixit: τυδείδη δ' οὐκ ἄν γνοίης, ποτέροισι μετείη. CASSIUS SEVERUS venustissimam rem ex omnibus, qui, ab auditione eius cum rediret, interrogatus, quomodo dixisset, respondit: male καὶ κακῶς. GLYCON dixit: ἄν ἀμφοτέρους μοι μὴ ἀποδῷς, ἀπολέσεις αὐτῶν τὸ δίδυμον. GALLIO autem elegantissime dixit a parte patris, cum [ut] ultima per testamenti figuram tractaret: quandoque ego mortuus ero, tunc mihi heres sit: vis interrogem uter? TRIARIUS dixit a parte educatoris: ergo ego tollere potui, educare potui, tacere non potui?